HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXXI: De commendatione beati Stephani

#Act. VI#Act. VII.

Et Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. Surrexerunt autem quidam de synagoga Libertinorum, a regione sic dictorum. Vel libertinorum, id est manumissorum, qui cum prius fuissent servi, postea fuerant de libertate donati, et sic de servili conditione fuerunt, qui primo restiterunt fidei Christi, et Cirenensium a Cirene civitate, et eorum qui erant a Cilicia et Asia Minori, quae sibi proximae sunt, disputantes cum Stephano; et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui sancto, qui loquebatur in eo. Tunc introduxerunt duos falsos testes, qui testificarentur eum dixisse blasphemiam in Deum et in Moysen, et commoverunt plebem, et seniores, et scribas, et adduxerunt eum in concilium et surrexerunt duo falsi testes, et dixerunt: Homo iste non cessat loqui adversus locum sanctum et Moysen. Quasi dicant: Detrahit templo, et legi. Audivimus cum dicentem, quoniam Jesus Nazaraenus destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. Et omnes qui intuebantur eum, sedentes in concilio, videbant faciem ejus tanquam faciem angeli. Et dixit princeps sacerdotum: Nunquid haec ita se habent?Tunc aggressus est beatus Stephanus facere grandem sermonem. Et quia arguebatur de blasphemia in Deum et Moysen, ideo praemittit in principio sermonis commendationem Dei, dicens. Deum, qui locutus est patribus et prophetis esse Deum majestatis et gloriae. Et statim accedit ad commendationem Moysi, inchoans ab altiori, scilicet a commendatione patrum, a quibus descendit Moyses. Inchoat itaque ab Abraham, quomodo egressus de Chaldaea venit in Mesopotamiam, et inde in Charan, et inde Judaeam.